Latin
1.2.1 to 1.2.15
Augustine, De Baptismo 1.2.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Iam quidem in supra memoratis libris dictum est ita posse extra catholicam communionem dari baptismum, quemadmodum et extra eam potest et haberi. nullus autem illorum negat habere baptismum etiam apostatas, quibus utique redeuntibus et per paenitentiam conuersis dum non redditur, amitti non potuisse iudicatur. sic et illi, qui per sacrilegium schismatis ab ecclesiae communione discedunt, habent utique baptismum, quem priusquam discederent acceperunt. nam si et ipsi redeant, non eis iterum datur; unde ostenduntur illud, quod acceperant in unitate positi, non potuisse amittere separati. quod si haberi foris potest, etiam dari cur non potest? si dicis: 'non recte foris datur', respondemus: sicut non recte foris habetur et tamen habetur, sic non recte foris datur, sed tamen datur. sicut autem per unitatis reconciliationem incipit utiliter haberi quod extra unitatem inutiliter habebatur, sic per eandem reconciliationem incipit utile esse quod extra eam inutiliter datum est. non tamen dici fas est non datum esse quod datum est, aut ut non hoc dedisse quis <quem)quam calumnietur, cum hoc eum dedisse quod acceperat confitetur. sacramentum enim baptismi est quod habet qui baptizatur, et sacramentum dandi baptismi est quod habet qui ordinatur. sicut autem baptizatus, si ab unitate recesserit, sacramentum baptismi non amittit, sic etiam ordinatus, si ab unitate recesserit, sacramentum dandi baptismi non amittit. nulli enim sacramento iniuria facienda est; si discedit a malis, utrumque discedit, si permanet in malis, utrumque permanet. sicut ergo acceptatur baptismus, quem non potuit amittere qui ab unitate discesserat, sic acceptandus est baptismus, quem dedit ille qui sacramentum dandi cum discederet non amiserat. nam sicut redeuntes, qui priusquam recederent baptizati sunt, non rebaptizantur, ita redeuntes, qui priusquam recederent ordinati sunt, non utique rursus ordinantur, sed aut administrant quod administrabant, si hoc ecclesiae utilitas postulat, aut si non administrant, sacramentum tamen ordinationis suae gerunt, et ideo eis manus inter laicos non inponitur.