Latin
Book 1
Augustine, De Baptismo 1.22
Unproofread scanNot analysed yet
Frustra ergo nobis dicunt: 'si baptismum nostrum acceptatis, quid minus habemus, ut nobis de uestra communione consulendum putetis?' respondemus enim: non baptismum uestrum acceptamus, quia non est baptismus ille schismaticorum uel haereticorum sed dei et ecclesiae, ubicumque fuerit inuentum et quocumque translatum. uestrum autem non est nisi quod praue sentitis et sacrilege agitis et impie separamini. nam si. cetera omnia uera uel habeatis uel sentiatis et in eadem tamen separatione duretis aduersus uinculum fraternae pacis, aduersus unitatem omnium fratrum qui toto terrarum orbe sicut promissi sunt ita exhibiti, quorum omnium causas . et corda nullo modo umquam nosse ac discutere potuistis ut merito damnaretis, qui non possunt propterea rei esse, quia iudicibus ecclesiasticis potius quam litigatoribus crediderunt, hoc solum minus habetis, quod minus habet qui caritatem non habet. iam quid opus est ut nos retexamus? uos ipsi in apostolo inspicite, quantum sit quod minus habetis. quid autem interest, qui caritatem non habet utrum foras auolet aliquo uento temptationis ablatus an intus de messe dominica non recedat in ultima uentilatione separandus? et tamen etiam tales si iam semel per baptismum nati sunt, iterum eos nasci non oportet.