# De Baptismo 1.6

Augustine, De Baptismo, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/1.6

'Illic', inquit, 'accipere malui ubi baptismum Christi esse utrique consentiunt). sed illic non recte accipi illi ad quos migraturus es dicunt, recte uero illic accipi illi a quibus migraturus es dicunt. illud itaque, quod hi dicunt quos ipse postponis contradicentibus illis quos ipse anteponis, aut falsum est aut ut mitius dicatur incertum. uera ergo falsis aut incertis certa praepone. illic enim quo migraturus es, cum alibi acceperis, recte posse accipi quod desideras non illi tantum ad quos transiturus es, sed tu ipse qui transiturus es confiteris. si enim utrum recte illic possit accipi dubitares, etiam illuc transeundum . esse dubitares. accipere itaque in parte Donati si incertum est esse peccatum, quis dubitet certum esse peccatum non ibi potius accipere ubi certum est non esse peccatum? illi uero qui per ignorantiam ibi baptizantur, arbitrantes ipsam esse ecclesiam Christi, in istorum quidem conparatione minus peccant, sacrilegio tamen schismatis uulnerantur non ideo non grauiter, quod alii grauius. cum enim dictum est quibusdam: tolerabilius erit Sodomisin die iudicii quam uobis, non ideo dictum est quia Sodomitae non torquebuntur, sed quia illi grauius torquebuntur.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
