Latin
Book 2
Augustine, De Baptismo 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
Quare uos ergo separastis? si ullus sensus in uobis est, uidetis uos certe quid responderi possit non inuenire. (non usque adeo', inquiunt, (omnia defecerunt, ut non possimus respondere: sic uolumus. tu quis es qui iudices alienum seruum? suo domino stat aut cadit it). quod eis dictum non intellegunt, qui uolebant non de factis manifestis, sed de alienis cordibus iudicare. nam quomodo ipse tam multa de sceleribus schismatum et haeresum loquitur? aut quomodo canitur in psalmis: si uere iustitiam diligitis, recta iudicate, filii hominum? cur autem ipse dominusdicit:nolite iudicare personaliter, sed rectum iudicium iudicate, si non licet de aliquo iudicare? postremo ipsi de. illis traditoribus, de quibus falsa iudicauerunt, cur omnino iudicauerunt de seruis alienis? suo domino stabant aut cadebant. cur denique de recentibus Maximianistis plenarii concilii, sicut dicunt, ore ueridico non dubitauerunt tale proferre iudicium, ut eos primis illis schismaticis quos uiuos terra sorbuit conpararent? quorum tamen quosdam, quod negare non possunt, aut innocentes damnauerunt aut nocentes iterum receperunt. sed cum uerum dicitur, cui respondere non possunt, rodunt murmura salebrosa: (sic uolumus. tu quis es qui iudices alienum seruum? suo domino stat aut cadit). cum autem infirma ouis in solitudine aspicitur, ubi pastor qui reclamet absens uidetur, dentes exeruntur, frangitur guttur inualidum: 'bonus homo, si non esses traditor; consule animae tuae, esto christianus.' o inprobam rabiem! cum christiano dicitur: <esto christianus us: quid aliud docetur nisi se negare christianum? numquid erat aliud quod docere cupiebant illi christianorum persecutores, quibus qui restiterunt martyres facti sunt? an leuius putatur quod gladio minante, quam quod lingua insidiante committitur?