Latin
Book 2
Augustine, De Baptismo 2.15
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem agunt isti, cum docetur sanctus Cyprianus, etiamsi non admisit in haeresi uel in schismate baptizatos, tamen communicasse admittentibus, quod apertissime declarauit dicens: neminem iudicantes aut a iure communicationis aliquem si diuersum senserit amouentes? si talium communione maculatus est, cur in iterando baptismo eius auctoritatem sectantur? si autem talium communione maculatus non est, cur in unitate retinenda exemplum eius non imitantur? num quid hic restat nisi ut dicant: 'sic uolumus'? quid aliud sermoni ueritatis iustitiaeque respondent omnes flagitiosi et facinerosi homines, luxuriosi ebriosi adulteri et modis omnibus inpudici, fures raptores homicidae latrones malefici idololatrae? quid aliud respondent, cum eos ueritas arguit, nisi: 'hoc uolo, hoc me delectat'? et si christiano tincti sunt nomine, dicunt etiam: tu quis es qui iudices alienum seruum? uerumtamen eo sunt isti modestiores, quia, cum legibus diuinis et humanis aliquid poenarum pro suis perditis moribus factisque patiuntur, non se martyres dicunt. isti autem simul habere uolunt et sacrilegorum uitam et innocentium famam et in sceleratis factis nullam poenam et in poenis iustis martyrum gloriam, quasi non tanto sit erga illos maior misericordia et patientia dei, quanto magis eos partibus corripiens dat locum paenitentiae et in hac uita flagella ingeminare non cessat, ut considerantes quae patiantur et quare patiantur aliquando resipiscant et, qui iam pro unitate Donati Maximianistarum baptismum receperunt, pro pace Christi orbis terrarum baptismum potius amplectantur, reddantur radici, reconcilientur unitati, uideant nihil sibi remansisse quod dicant, sed tamen remansisse quod faciant, ut pro factis eorum praeteritis sacrificium dilectionis offeratur placabili deo, cuius unitatem nefario scelere dirruperunt, cuius sacramentis tam diuturnas iniurias inrogarunt. misericors est enim et miserator dominus, longanimis et multum misericors et uerax. amplectantur in praesenti uita misericordem et longanimem et timeant in futura ueracem. non uult enim mortem impii quantum ut reuertatur et uiuat, quia sententiam flectit aduersus iniurias inrogatas. haec est nostra exhortatio.