Latin
Book 2
Augustine, De Baptismo 2.19
Unproofread scanNot analysed yet
Quid sit autem pernieiosius, utrum omnino non baptizari an rebaptizari, iudicare difficile est. uideo quidem quid amplius homines detestentur adque horreant, uerumtamen recurrens ad illam stateram dominicam, ubi non ex humano sensu sed ex auctoritate diuina rerum momenta penduntur, inuenio de utraque re domini sententiam. nam et Petro dixit: qui lotus est non habet necessitatem iterum lauandi et Nicodemo: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. quid habeat secretior diiudicatio dei, hominibus quales nos sumus difficile est fortasse cognoscere. quantum tamen ad ipsa uerba adtinet, cuilibet homini manifestum est quantum distet inter 'non habet necessitatem lauandi et 'non intrabit in regnum caelorum'. ipsa denique ecclesia sic traditum tenet, ut hominem sine baptismo ad altare prorsus non possit admittere; rebaptizatum autem cum post paenitentiam liceat admitti, quid aliud ostenditur nisi eum baptismo non carere? si ergo Cyprianus, quos esse sine baptismo arbitrabatur, tamen propter unitatis uinculum ad ueniam pertinere praesumebat, potens est dominus per ipsum uinculum unitatis et pacis etiam rebaptizatis placari et eis, a quibus rebaptizati sunt, ex ipsa pacis conpensatione mitescere et omnia quae in errore commiserant delicta donare, offerentibus sacrificium caritatis quae cooperit multitudinem peccatorum, ut non adtendat quam multi eorum discessu uulnerati sint, sed quam plures eorum reditu liberati. in quo enim uinculo pacis credidit Cyprianus posse per misericordiam dei ab ecclesiae muneribus non separari eos, quos in ecclesiam sine baptismo existimabat admissos, in eodem uinculo pacis credimus per eandem misericordiam dei mereri ueniam posse rebaptizatos.