# De Baptismo 2.2.7-16

Augustine, De Baptismo, 2.2.7 to 2.2.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.2.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.2.7

— si potuit, inquam, Petrus contra regulam ueritatis quam postea ecclesia tenuit cogere gentes iudaizare, cur non potuit Cyprianus contra regulam ueritatis quam postea tota ecclesia tenuit cogere haereticos uel schismaticos denuo baptizari? puto quod sine ulla sui contumelia Cyprianus episcopus Petro apostolo conparatur, quantum adtinet ad martyrii coronam. ceterum magis uereri debeo ne in Petrum contumeliosus existam. quis enim nescit illum apostolatus principatum cuilibet episcopatui praeferendum? sed etiamsi distat cathedrarum gratia, una est tamen martyrum gloria, et si forte se inuicem in aliquo praecedunt corda confitentium ac pro uera fide in unitate caritatis morientium, dominus nouerit, cuius occulta et mirabili dispensatione gratiarum latro in cruce pendens semel eum confitetur et die ipso in paradisum mittitur, Petrus dominum sequens ter eum negat et a corona differtur; nobis hinc iudicare temerarium est. uerumtamen si quisquam nunc cogat circumcidi aliquem more iudaico et sic baptizari, multo amplius detestatur hoc genus humanum quam si aliquis cogatur rebaptizari. quapropter cum Petrus illud faciens a Paulo posteriore corrigitur et pacis adque unitatis uinculo custoditus ad martyrium promouetur, quanto facilius et fortius, quod per uniuersae ecclesiae statuta firmatum est, uel unius episcopi auctoritati uel unius prouinciae concilio praeferendum est, cum idem ipse Cyprianus ita dixerit quid ei uideretur, ut in pace unitatis esse uoluerit etiam cum eis, qui de hac re diuersa sentirent! quod indicat ipsius primus sermo in eiusdem concilii quod ab istis profertur exordio. nam ita se habet.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
