# De Baptismo 2.9

Augustine, De Baptismo, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.9

An forte schismatici sine baptismo recepti non contaminant et traditores sanctorum librorum contaminant? uestros quidem fuisse traditores manifestissima rerum gesta testantur. et si tunc in illos quos arguebatis uera diceretis, causam uestram unitati orbis terrarum persuasissetis, ut uobis retentis illi excluderentur. quod si conati estis facere et non optinuistis, innocens est orbis terrarum, qui iudicibus ecclesiasticis potius quam uictis litigatoribus credidit. si autem noluistis agere causam uestram, innocens est orbis terrarum, qui damnare non potuit inauditos. quare ergo uos ab innocentibus separastis? sacrilegium schismatis uestri defendere non ualetis. sed haec omitto, hoc dico: si uos possent contaminare traditores, qui non sunt a uobis conuicti et a quibus uos estis uicti, multo magis possent sacrilegia schismaticorum et haereticorum sine baptismo secundum sententiam uestram recepta contaminare Cyprianum. non se tamen ille separauit, et quia permanebat ecclesia manifestum est quod contaminari non potuit. quare uos ergo non dico ab innocentibus quod probatur, sed ab ipsis quod non probatur traditoribus separastis? an, ut dicere coeperam, grauiora sunt crimina traditorum quam schismaticorum? non adferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod uoluØluS et quomodo uolumus, pro arbitrio nostro dicentes: (hoc graue, hoc leue est,' sed adferamus diuinam stateram de scripturis sanctis tamquam de thensauris dominicis et in illa quid sit grauius appendamus, immo non appendamus, sed a domino appensa recognoscamus. tempore illo, quo dominus priora delicta recentibus poenarum exemplis cauenda monstrauit et idolum fabricatum adque adoratum est et propheticus liber ira regis contemptoris iucensus et schisma temptatum, idololatria gladio punita est, exustio libri bellica caede et peregrina captiuitate, schisma hiatu terrae, sepultis auctoribus uiuis et ceteris caelesti igne consumptis. quis iam dubitauerit hoc esse sceleratius commissum quod est grauius uindicatum? a talibus sacrilegis uenientes sine baptismo ut dicitis Cyprianum non contaminabant: quomodo uos contaminare poterant non conuicti sed conficti traditores? qui non si libros incendendos tradidissent, sed eos ipsi suis manibus incendissent, minoris fuissent utique sceleris quam si schisma committerent, quia illud mitius, illud grauius uindicatum est non humano arbitrio, sed diuino iudicio.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
