Latin
3.19.1 to 3.19.16
Augustine, De Baptismo 3.19.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Nec interest, cum de sacramenti integritate et sanctitate tractatur, quid credat et quali fide imbutus sit ille qui accipit sacramentum. interest quidem plurimum ad salutis uiam, sed ad sacramenti quaestionem nihil interest. fieri enim potest ut homo integrum habeat sacramentum et peruersam fidem, sicut fieri potest ut integra teneat uerba symboli et tamen non recte credat siue de ipsa trinitate siue de resurrectione uel aliquid aliud. neque enim parua res est in ipsa intus catholica tenere integram fidem, ita ut omnino non de aliqua creatura, sed de ipso deo nihil aliter credat quam ueritas habet. numquidnam ergo, si in ipsa catholica baptizatus postea legendo audiendo et pacifice disserendo ipso domino reuelante cognouerit aliter se antea credidisse quam debuit, denuo baptizandus est? quis autem carnalis et animalis homo non per phantasmata sui cordis euagetur et constituat sibi deum, qualis ei pro suo carnali sensu placuerit, adque ita credat tantum longe aliter quam deus est, quantum a ueritate uanitas differt? uerissimam quippe sententiam dixit apostolus plenus lumine ueritatis: animalis, inquit, homo non percipit quae sunt spiritus dei. et tamen de his hoc dicebat, quos iam fuisse baptizatos ipse manifestat. eis enim dicit: numquid Paulus crucifixus est pro uobis aut in nomine Pauli baptizati estis? habebant ergo isti baptismi sacramentum, et tamen carnaliter sapiendo quid poterant de deo credere nisi secundum sensum carnis suae, ubi animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei? talibus dicit: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. quasi paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. tales etiam circumferuntur omni uento doctrinae de quibus dicit: ut ultra non simus paruuli, iactati et circumlati omni uento doctrinae.