# De Baptismo 3.26.1-16

Augustine, De Baptismo, 3.26.1 to 3.26.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.26.1

Quae est illa mulier adultera, quam Osee propheta designat, quae dixit: ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos et aquam meam, uestes meas et linteamina mea et uniuersa quae mihi condecent? licet quidem hoc et de praeuaricatrice Iudaeorum gente intellegere. sed tamen quos alios imitantur pseudochistiani — hoc enim sunt omnes haeretici et schismatici — nisi pseudoisrahelitas? erant enim et ueri Israhelitae, sicut ipse dominus Nathanaheli perhibet testimonium dicens: ecce uere Israhelita, in quo dolus non est. qui sunt autem ueri christiani nisi de quibus idem dominus dicit: qui diligit me, mandata mea custodit? quid est autem custodire mandata eius nisi in dilectione persistere? unde etiam dicit: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis, et iterum: in hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si uos inuicem dilexeritis. quis autem dubitet non eis solis dictum, qui tunc per eius carnem uerba praesentis audiebant, sed et eis, qui nunc per euangelium sedentis in caelo uerba cognoscunt? ille enim uenit non legem soluere, sed implere. plenitudo autem legis caritas, qua multum uiguit Cyprianus, ut de baptismo aliud sentiens non tamen desereret unitatem et esset in uite dominica radicatum sarmentum fructuosum, quod etiam ferro passionis purgaret caelestis agricola, ut maiorem fructum daret. huius autem fraternae caritatis inimici, siue aperte foris sint siue intus esse uideantur, pseudochristiani sunt et antichristi. inuentis enim occasionibus foras exeunt, sicut scriptum est: occasiones quaerit qui uult discedere ab amicis. sed etiam si occasiones desint, cum intus uidentur, ab illa inuisibili caritatis conpage separati sunt. unde Iohannes dicit: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. non ait, quod exeundo alieni facti sunt, sed quod alieni erant, propter hoc eos exisse declarauit.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
