Latin
3.26.17 to 3.26.27
Augustine, De Baptismo 3.26.17-27
Unproofread scanNot analysed yet
dicit et apostolus de quibusdam, qui circa ueritatem aberrauerant et fidem quorundam subuertebant, quorum sermo ut cancer serpiebat, quos cum euitandos esse diceret, in una tamen domo magna eos fuisse significat, sed tamquam uasa in contumeliam, credo quod nondum foras exierant. aut si iam exierant, quomodo eos dicit in eadem magna domo cum uasis honorabilibus, nisi forte propter ipsa sacramenta, quae separatis etiam haereticorum conuenticulis non mutata sunt, ad unam magnam domum dicit omnes, sed diuersis meritis pertinere, alios in honorem, alios in contumeliam? sic enim loquitur ad Timotheum scribens: profanas autem uerborum nouitates euita; multum enim proficient ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit. ex quibus est Hymenaeus et Filetus, qui circa ueritatem aberrauerunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorundam subuertunt. firmum autem fundamentum dei stat, habens signaculum hoc: nouit dominus qui sunt eius, et recedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen domini. in magna autem domo non tantum aurea uasa sunt uel argentea, sed et lignea et fictilia. et-alia quidem sunt in honorem, alia uero in contumeliam. si quis ergo emundauerit semet ipsum ab istiusmodi, erit uas in honorem sanctificatum, utile domino, ad omne opus bonum paratum. quid est autem mundare semet ipsum a talibus nisi quod paulo ante dixit: recedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen domini? et ne quisquam putaret tamquam in una domo magna perire se posse cum talibus uigilantissime praedixit: nouit dominus qui sunt eius, eos uidelicet qui recedendo ab iniquitate se mundant a uasis factis in contumeliam, ne cum ipsis pereant quos in domo magna tolerare coguntur.