Latin
Book 3
Augustine, De Baptismo 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quodsi dicunt. propterea tunc illam catholicam ecclesiam fuisse, quia erant ibi pauci uel, si hoc putant, etiam multi, qui baptismum datum aput haereticos inprobabant et baptizabant eos qui inde ueniebant, quid ergo? ante Agrippinum, a quo ista coepit quasi noua ratio aduersus consuetudinem dimicans, numquid non erat ecclesia? quid denique? post Agrippinum, quando, nisi ad pristinam consuetudinem reditum esset, alterum moliri concilium non esset necesse Cypriano, numquid non erat ecclesia, quia talis per omnia consuetudo tenebatur, ut baptismus Christi non nisi Christi baptismus haberetur, etiamsi aput haereticos uel schismaticos datus fuisse probaretur? quodsi erat etiam tunc ecclesia et hereditas Christi non interrupta perierat, sed per omnes gentes augmenta capiens permanebat, tutissima ratio est in eadem consuetudine permanere, quae tunc bonos et malos una conplexione portabat. si autem non erat tunc ecclesia, quia sacrilegi haeretici sine baptismo recipiebantur et hoc uniuersali consuetudine tenebatur, unde Donatus apparuit, de qua terra germinauit, de quo mari emersit, de quo caelo cecidit? nos itaque, ut dicere coeperam, in eius ecclesiae communione securi sumus, per cuius uniuersitatem nunc id agitur, quod et ante Agrippinum et inter Agrippinum et Cyprianum per eius uniuersitatem similiter agebatur, et cuius uniuersitatem neque Agrippinus deseruit neque Cyprianus neque illi qui eis consenserant, quamuis aliter quam ceteri saperent, sed cum eis ipsis a quibus diuersa senserunt in eadem unitatis communione manserunt. ipsi autem considerent ubi sint, qui neque unde propagati sint possunt dicere, si iam tunc ecclesiam recepti sine baptismo haeretici et schismatici communionis contagione perdiderant, neque ipsi Cypriano consentiunt. ille enim cum receptoribus haereticorum et schismaticorum ac per hoc cum etiam ipsis receptis manere se in communione professus est, isti autem propter nomen traditorum,. quos in Africa infamauerunt et in transmarino iudicio non conuicerunt, se ab orbis terrarum communione separarunt, cum etiam si uera crimina obicerent multo sunt maiora scelera haeresum et schismatum. unde sine baptismo sicut sensit ipse uenientes et in catholicam communionem non per baptismum recepti non potuerunt maculare Cyprianum. neque in eo ipso, in quo se dicunt imitari Cyprianum, inueniunt quid respondeant de -recepto baptismo Maximianistarum cum eis, quos ex eo numero, quos concilio suo plenario damnatos etiam terrenarum potestatum iudicio persecuti (sunt), in suam communionem in eodem ipso episcopatu in quo damnauerant reuocauerunt. quapropter si temporibus Cypriani perdidit ecclesiam malorum communio, non habent isti suae communionis originem. si autem non perdidit, non habent suae praecisionis aliquam defensionem, insuper nec exemplum Cypriani sectantes, quia unitatis uinculum dirruperunt, nec ipsum concilium, quia Maximianistarum baptismum receperunt.