Latin
Book 3
Augustine, De Baptismo 3.6
Unproofread scanNot analysed yet
Iam quidem incipiunt eius collegae proprias proferre sententias, sed ad Iubaianum datas litteras audierunt; recitatae sunt enim, sicut in exordio commemoratum est. et nobis ergo recitentur, ut nos. quoque inde, quid sentiri oporteat, quantum dominus adiuuat indagemus. dicit forsitan quispiam: quid ergo? tu modo discis quid ad Iubaianum scripserit Cyprianus?' iam legi, fateor, et profecto issem in eandem sententiam, nisi me ad diligentiorem considerationem reuocaret tanta auctoritas aliorum, quos uel pares gratia doctrinae uel etiam fortasse doctiores per tot gentes Latinas Graecas barbaras et ipsam Hebraeam ecclesia toto orbe diffusa parere potuit, quae ipsum quoque pepererat, qui mihi nullo modo uideri potuerunt frustra noluisse istam tenere sententiam, non quia fieri non potuit ut in obscurissima quaestione uerius pluribus unus pauciue sentirent, sed quia non facile pro uno uel paucis aduersus innumerabiles eiusdem religionis et unitatis uiros et magno ingenio et uberi doctrina praeditos nisi pertractatis pro uiribus adque perspectis rebus ferenda sententia est. itaque sollicitius inquirenti quanta mihi etiam ipsius Cypriani litterae suggesserint pro hac sententia quam nunc ecclesia catholica tenet, ut Christi baptismus non ex merito eorum per quos datur, sed ex ipsius de quo dictum est: hic est qui baptizat agnoscendus et adprobandus sit, in progressu sermonis nostri res ipsa indicabit. arbitremur itaque iam illam epistulam quae ad lubaianum ab eodem data est recitatam nobis, sicut in concilio recitata est. legat eam primo qui lecturus est haec quae dicturus sum, ne quid forte necessarium me subtraxisse arbitretur. nimis enim longum est nec ad explicationem susceptae rei pertinet, ut omnia uerba huius epistulae nunc commemorentur a nobis.