Latin
3.8 to 3.9
Augustine, De Baptismo 3.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Dicit etiam in ipso concilio Castus Siccensis: Qui contempta ueritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres inuidus est et malignus quibus ueritas reuelatur aut circa deum ingratus est cuius inspiratione ecclesia eius instruitur . utrum ueritas reuelata sit, mox quaeremus; tamen aliam fuisse ecclesiae consuetudinem etiam iste confessus est. Dicit et Libosus Uagensis: In euangelio dominus ego sum, inquit, ueritas. non dixit: ego sum consuetudo. itaque ueritate manifestata cedat consuetudo ueritati. plane quis dubitet ueritati manifestatae debere consuetudinem cedere? sed de manifestata ueritate uidebimus; nunc tamen et iste aliam fuisse consuetudinem manifestat.