# De Baptismo 4.21

Augustine, De Baptismo, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.21

De conuersione autem nullius desperandum est siue foris siue intus constituti, quamdiu patientia dei ad paenitentiam eum adducit et uisitat in uirga facinora eorum et in flagellis peccata eorum. hoc modo enim misericordiam suam non dispergit ab eis, si et ipsi aliquando misereantur animae suae placentes deo. sicut enim bonus qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, sic et malus siue foris siue intus qui perseuerauerit usque in finem saluus non erit. neque nos dicimus: 'ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam baptismi consequuntur,' si gratia baptismi in ipsa salute intellegitur quae per sacramenti celebrationem confertur, sed hanc salutem multi nec intus consequuntur, quamuis sacramentum quod per se sanctum est eos habere manifestum sit. recte itaque nos dominus ammonet in euangelio, ne consentiamus male suadentibus et sub Christi nomine ambulantibus, sed hi et intus et foris inueniuntur, quia nec foras exeunt nisi prius intus mali fuerint, et utique de uasis in domo magna positis dicebat apostolus: si quis autem emundauerit semet ipsum ab istiusmodi, erit uas in honore sanctificatum, utile domino, ad omne opus bonum semper paratum. quomodo autem se ab eiusmodi quisque mundare debeat, paulo superius ostendit dicens: recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini, ne audiat in fine cum palea, siue quae ante de area uolauit siue quae in ultimo separanda est: recedite a me qui operamini iniquitatem. unde apparet quidem, sicut dicit Cyprianus, non ea statim suscipienda et adsumenda quae iactantur in Christi nomine, sed quae geruntur in Christi ueritate. sed non utique in Christi ueritate geritur fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere, saeculo uerbis solis renuntiare. quae omnia etiam intus geri satis idoneus testis ipse declarat.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
