# De Baptismo 4.25

Augustine, De Baptismo, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.25

Neque enim de solis haeresibus dicit apostolus: quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. sed non pigeat paululum aduertere quae simul enumeret. manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorumseruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia. quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. constituamus ergo aliquem castum, continentem, non auarum, non idolis seruientem, hospitalem, indigentibus ministrantem, non cuiusquam inimicum, non contentiosum, patientem, quietum, nullum aemulantem, nulli inuidentem, sobrium, frugalem haereticum: nulli utique dubium est propter hoc solum quod haereticus est regnum dei non possessurum. constituamus alium fornicatorem, inmundum, luxuriosum, auarum uel etiam apertius idolis deditum, ueneficum, discordiosum, contentiosum, aemulum, animosum, seditiosum, inuidum, ebriosum, comisatorem catholicum: numquid propter hoc solum quod catholicus est regnum dei possidebit, agens talia de quibus sic concludit apostolus: quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt? si hoc dicimus, nos ipsos seducimus; nam sermo dei non nos seducit, qui nec tacet nec parcit nec ulla adulatione nos decipit. ideo quippe et alibi dicit: hoc enim scitote cognoscentes, quoniam omnis fornicator aut inmundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. nemo uos seducat inanibus uerbis. non est ergo quod de sermone dei conqueramur. dicit omnino et aperte ac libere dicit eos qui male uiuunt ad regnum dei non pertinere.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
