Latin
Book 4
Augustine, De Baptismo 4.26
Unproofread scanNot analysed yet
His igitur omnibus uitiis circumsaeptum catholicum non adulemus nec ei, quia christianus catholicus est, inpunitatem quam scriptura diuina non promittit promittere audeamus. nec si aliquid unum habeat ex his quae dicta sunt, debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. ad Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur quod regnum dei non possidebunt. nolite, inquit,' errare. neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. non ait: 'qui haec omnia uitia simul habuerint regnum dei non possidebunt', sed: 'neque illi neque illi', ut in singulis hoc subaudias quod nulli eorum regnum dei possidebunt. sicut ergo haeretici regnum dei non possidebunt, sic auari regnum dei non possidebunt. nec dubitandum est quidem poenas ipsas, quibus cruciabuntur qui regnum dei non possidebunt, pro diuersitate criminum esse diuersas et alias aliis acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus peccatorum sint disparia tormenta poenarum. neque enim frustra ipse dominus ait: tolerabilius erit Sodomis quam uobisin die iudicii. sed tamen ad non possidendum regnum dei tantundem ualet ex uitiis illis quod elegeris mitius, quantum uel plura uel unum quod perspexeris grauius. et quia illi possessuri sunt regnum dei quos ad dextram constituet ille iudex, nec eis qui ad dextram constitui non merebuntur aliquid aliud quam ad sinistram esse remanebit. nulla uox reliqua est quam sicut haedi audiant ex ore pastoris nisi: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, licet ex illo igne, sicut dixi, diuersa possint distribui pro criminum diuersitate supplicia.