Latin
Book 4
Augustine, De Baptismo 4.28
Unproofread scanNot analysed yet
Illud sane quod de catechumenis obiciebatur Cypriano, quod in martyrio deprehensi et pro Christi nomine occisi etiam sine baptismo coronarentur, quid ad rem pertineat non satis intellego, nisi forte quia dicebant multo magis haereticos cum baptismo Christi posse ad regnum eius admitti quo catechumeni admitterentur, cum ipse dixerit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. qua in re nec ego dubito catechumenum catholicum diuina caritate flagrantem haeretico baptizato anteponere. sed etiam in ipsa intus catholica bonum catechumenum malo baptizato anteponimus, nec ideo tamen sacramento baptismatis, quo iste nondum, ille iam inbutus est, facimus iniuriam aut catechumeni sacramentum sacramento baptismi praeferendum putamus, cum aliquem catechumenum aliquo baptizato fideliorem melioremque cognoscimus. melior enim centurio Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato. iste enim et ante baptismum sancto spiritu impletus est, ille et post baptismum inmundo spiritu inflatus est. uerumtamen Cornelius si etiam spiritu sancto iam accepto baptizari noluisset, contempti tanti sacramenti reus fieret. cum autem baptizatus est, non utique melius sacramentum quam Simon accepit, sed diuersa hominum merita sub eiusdem sacramenti pari sanctitate distincta sunt. ita non auget aut minuit baptismatis sanctitatem uel bonum uel malum hominis meritum. sicut autem bono catechumeno baptismus deest ad capessendum regnum caelorum, sic malo baptizato uera conuersio. qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. namque ne secura esset iustitia catechumeni, dictum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. rursus ne percepto baptismo secura esset iniquitas, dictum est: nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. alterum sine altero parum est; utrumque perficit illius possessionis heredem. sicut ergo non debemus inprobare iustitiam hominis quae prius esse coepit quam coniungeretur ecclesiae, sicut esse coeperat Cornelii iustitia prius quam esset ipse in plebe christiana —quae neque si inprobaretur dixisset ei angelus: acceptatae sunt elemosynae tuae et exauditae sunt orationes tuae, neque si sufficeret ad capessendum regnum caelorum ut ad Petrum mitteret moneretur —,sic non est inprobandum euangelicum baptismi sacramentum, etiamsi extra ecclesiam fuerit acceptum. quod tamen quia non proficit ad salutem, nisi ille qui habet integritatem baptismi sua quoque prauitate correcta incorporetur ecclesiae, sic haereticorum errorem corrigamus, ut quod in eis non eorum sed Christi est agnoscamus.