Latin
Book 4
Augustine, De Baptismo 4.31
Unproofread scanNot analysed yet
Et si quisquam quaerat in hac re auctoritatem diuinam, quamquam, quod uniuersa tenet ecclesia nec conciliis institutum, sed semper retentum est, non nisi auctoritate apostolica traditum. rectissime creditur, tamen ueraciter conicere possumus, quid ualeat in paruulis baptismi sacramentum, ex circumcisione carnis quam prior populus accepit, quam priusquam acciperet iustificatus est Abraham, sicut Cornelius etiam dono spiritus sancti priusquam baptizaretur ditatus est. dicit tamen apostolus de ipso Abraham: signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, qui iam corde crediderat, et deputatum illi erat ad iustitiam. cur ergo ei praeceptum est, ut omnem deinceps infantem masculum octauo die circumcideret, qui nondum poterat corde credere, ut ei deputaretur ad iustitiam, nisi quia et ipsum per se ipsum sacramentum multum ualebat? quod in filio Moysi per angelum manifestatum est, qui cum adhuc incircumcisus a matre ferretur, praesenti et euidenti periculo ut circumcideretur exactum est et, cum factum esset, depulsa pernicies. sicut ergo in Abraham praecessit iustitia fidei et accessit circumcisio signaculum iustitiae fidei, ita in Cornelio praecessit sanctificatio spiritalis in dono spiritus sancti et accessit sacramentum regenerationis in lauacro baptismi. et sicut in Isaac, qui octauo suae natiuitatis die circumcisus est, praecessit signaculum iustitiae fidei et, quoniam patris fidem imitatus est, secuta est in crescente ipsa iustitia cuius signaculum in infante praecesserat, ita in baptizatis infantibus praecedit regenerationis sacramentum et, si christianam tenuerint pietatem, sequetur etiam in corde conuersio cuius mysterium praecessit in corpore. et sicut in illo latrone quod ex baptismi sacramento defuerat conpleuit omnipotentis benignitas, quia non superbia uel contemptu, sed necessitate defuerat, sic in infantibus qui baptizati moriuntur eadem gratia omnipotentis implere credenda est, quod non ex impia uoluntate, sed ex aetatis indigentia nec corde credere ad iustitiam possunt nec ore confiteri ad salutem. ideo cum pro eis alii respondent, ut impleatur erga eos celebratio sacramenti, ualet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respondere non possunt. at si pro eo qui respondere potest alius respondeat, non itidem ualet. ex qua regula illud in euangelio dictum est, quod omnes cum legitur naturaliter mouet: aetatem habet, ipse pro se loquatur.