# De Baptismo 4.32

Augustine, De Baptismo, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.32

Quibus omnibus rebus ostenditur aliud esse sacramentum baptismi, aliud conuersionem cordis, sed salutem hominis ex utroque conpleri. nec, si unum horum defuerit, ideo putare debemus consequens esse ut et alterum desit, quia et illud sine isto potest esse in infante et hoc sine illo potuit esse in latrone, conplente deo siue in illo siue in isto quod non ex uoluntate defuisset, cum uero ex uoluntate alterum horum defuerit, reatu hominem inuolui. et baptismus quidem potest inesse ubi conuersio cordis defuerit, conuersio autem cordis potest quidem inesse non percepto baptismo, sed contempto baptismo non potest. neque enim ullo modo dicenda est conuersio cordis ad deum, cum dei sacramentum contemnitur. iuste igitur reprehendimus anathemamus detestamur abominamur peruersitatem cordis haereticorum, sacramentum tamen euangelicum non ideo non habent, quia per quod utile est non habent. quapropter, cum ad fidem et ueritatem ueniunt et agentes paenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, non eos decipimus neque fallimus, cum correctos a nobis ac reformatos in eo quo deprauati adque peruersi sunt ad regnum caelorum sic disciplinis caelestibus erudimus, ut, quod in eis integrum est, nullo modo uiolemus nec propter hominis uitium, si quid in homine dei est, uel nullum uel uitiosum esse dicamus.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
