Latin
Book 4
Augustine, De Baptismo 4.5
Unproofread scanNot analysed yet
Non itaque baptisma haereticorum acceptamus, quando post eos non baptizamus, sed quod Christi esse cognoscimus etiam in malis hominibus siue aperte foris siue intus occulte separatis, illis in ea re in qua deuiabant correctis debita ueneratione suscipimus. sicut autem urgeri uideor cum mihi dicitur: 'ergo haereticus dimittit peccata?' ,sic et ego urgeo cum dico: 'ergo qui caelestia mandata non seruat, auarus raptor faenerator inuidus, uerbis saeculo, non factis renuntians dimittit peccata?' si per uim sacramenti dei, sicut ille, ita et ille; si per meritum suum, nec ille nec ille, illud enim sacramentum et in malis hominibus Christi esse cognoscitur, in corpore autem unicae columbae, incorruptae sanctae pudicae, non habentis maculam et rugam, nec ille nec ille inuenitur. et quomodo accipienti non prodest baptismus ei qui saeculo uerbis, non factis renuntiat, sic non prodest ei qui in haeresi uel in schismate baptizatur, utrique autem correcto prodesse incipit quod ante non proderat, sed tamen inerat.