# De Baptismo 4.7.11-17

Augustine, De Baptismo, 4.7.11 to 4.7.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.7.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.7.11

secundum quidem illam regulam, qua peccata scientium peccatis ignorantiae praeponuntur, auarus cum scientia uincit in scelere. sed ne forte hoc faciat in haeresi sceleris ipsius magnitudo quod facit in auaritia scientis admissio, haereticus nesciens auaro scienti coaequetur, quamquam non hoc uideatur ostendere testimonium , quod ipse ex apostolo posuit. quid enim in haereticis nisi blasphemias detestamur? uolens autem demonstrare ad facilitatem ueniae ignorantium pertinere peccata, posuit ex apostolo ubi ait: qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci. sed si possunt, ut dixi, ambo peccata aequaliter appendantur, ignorantis blasphemia et scientis idololatria, et eadem sententia iudicentur ille qui Christum quaerendo in uerisimilem sermonem falsitatis incurrit et ille qui sciens Christo resistit loquenti per apostolum: quoniam omnis fornicator aut inmundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. cur in illo baptismus et euangelica uerba inprobantur, in isto autem adprobantur, cum ab illius columbae membris uterque inueniatur alienus? an quia ille' foris apertus litigator est ne intromittatur, iste uero intus callidus adsentator ne foras proiciatur?

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
