# De Baptismo 5.15

Augustine, De Baptismo, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.15

Poterat enim, si uoluisset, dominus Iesus baptismi sui potestatem dare alicui uel aliquibus praecipuis seruis suis quos iam fecisset amicos suos, qualibus ait: iam non uos dicam seruos sed amicos, ut, quemadmodum per uirgam florentem demonstratus est Aaron sacerdos, ita in eius ecclesia, ubi plura et maiora miracula facta sunt, per aliquod signum demonstrarentur excellentioris sanctitatis ministri et dispensatores mysteriorum, qui soli baptizare deberent. sed si hoc fieret, quamuis eis a domino adtributus tamen ipsorum iam baptismus diceretur, sicut baptismus Iohannis fuit. ideo Paulus gratias agit deo, quod neminem ipsorum baptizauerat, qui tamquam obliti in cuius nomine baptizati essent per hominum se nomina diuidebant. cum enim tantum ualet baptismus per hominem contemptibilem quantum per apostolum datus, ita nec illius nec illius, sed Christi esse cognoscitur; quod in ipso domino Iohannes per illam columbae speciem se didicisse testatur. nam secundum quid aliud dixerit: et ego nesciebam eum, non plane uideo. si enim eum omnino nesciret, non uenienti ad baptismum suum diceret: ego a te debeo baptizari. quid est ergo quod ait: quoniam uidi spiritum uelut columbam descendentem de caelo, et mansit super eum. et ego nesciebam eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: super quem uideris spiritum descendentem de caelo et manentem super eum, ipse est qui baptizat in spiritu sancto? columba utique super baptizatum descenderat. adhuc autem uenienti ut baptizaretur dixerat: ego a te debeo baptizari. iam ergo sciebat eum. quid sibi itaque uult: ego nesciebam eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ipsemihidixit:super quem uideris spiritum descendentem de caelo et manentem super eumipse est qui baptizatin spirtu sancto, cum hoc posteaquam baptizatus est factum sit, nisi quia secundum aliquid eum sciebat, secundum aliquid adhuc nesciebat? sciebat uidelicet sponsum filium dei de cuius plenitudine omnes acciperent, sed quia sic ex eius plenitudine ipse acceperat baptizandi potestatem, ut Iohannis baptismus diceretur, nesciebat, utrum sic esset daturus et ceteris an uero proprium baptismum sic habiturus, ut, per quemlibet daretur siue excellentioris gratiae ministrum siue inferioris siue per centeni fructus hominem siue sexageni siue triceni siue per frumentum siue per paleam, non nisi illius unius esse cognosceretur; et hoc per spiritum didicit uelut columbam descendentem et manentem super eum.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
