Latin
Book 5
Augustine, De Baptismo 5.18
Unproofread scanNot analysed yet
'At enim multo magis post haereticum baptizandum est, quia Iohannes haereticus non erat et tamen post eum baptizatum est'. 'sic', dicit aliquis, 'multo magis post ebriosum baptizandum est, quia Iohannes sobrius erat et tamen post eum baptizatum est', et quid ei respondeamus non habebimus nisi baptizatis a Iohanne baptismum Christi non habentibus esse traditum, in quibus autem est baptismus Christi, quibuslibet peruersitatibus eorum nullo modo fieri, ut non sit in eis baptismus Christi.