Latin
5.29.1 to 5.29.13
Augustine, De Baptismo 5.29.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uero ait: baptizandus est et innouandus qui ad ecclesiam uenit, ut intus per sanctos sanctificetur, quid faciet, si et intus in non sanctos incurrerit? an forte sanctus est homicida? et si propterea baptizatur in ecclesia, ut etiam hoc ipsum deponat, quod homo ad deum ueniens, dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incurrit, ubi postea depositurus est, si forte in ipsa intus ecclesia, dum hominem dei quaerit, in homicidam fraude erroris incurrit? si non potest in homine aliquid inane esse et aliquid praeualere, quare potest in homicida sacramentum sanctum esse et cor sanctum non esse? si, quisquis sanctum spiritum dare non potest, nec baptizare potest, cur intus baptizat homicida? aut quomodo spiritum sanctum habet homicida, cum omnis qui spiritum sanctum habet inluminatus sit, qui autem odit fratrem suum in tenebris sit usque adhuc? si, quia unus est baptismus et unus spiritus, ideo non possunt habere unum baptisma qui non habent unum spiritum, cur intus innocens et homicida baptisma unum habent et eundem spiritum non habent? ita ergo potest haereticus et catholicus baptisma unum habere et unam ecclesiam non habere, sicut possunt in catholica innocens et homicida baptisma unum habere et unum spiritum non habere, quia sicut unum est baptisma, sic unus spiritus et una ecclesia. ita fit, ut hoc in quoque agnoscendum sit quod habet, hoc ei dandum quod non habet. si nihil potest ratum et firmum esse aput dominum, quod illi faciunt quos dominus hostes et aduersarios suos esse dicit, cur firmus est baptismus quem tradunt homicidae? an hostes et aduersarios domini non dicimus homicidas? qui autem odit fratrem suum homicida est. quomodo ergo baptizabant, qui oderant Paulum seruum Christi Iesu ac per hoc oderant et Iesum, qui et Saulo ipse dixit: quid me persequeris, quando eius seruos persequebatur, et in fine ipse dicturus est: cum uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis?