# De Baptismo 5.29.14-19

Augustine, De Baptismo, 5.29.14 to 5.29.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.29.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.29.14

quamobrem omnes qui ex nobis exeunt non sunt ex nobis, sed non omnes qui nobiscum sunt ex nobis sunt, sicut area cum trituratur quidquid inde uolat non est triticum, sed non quidquid ibi est triticum est. ideoque et Iohannes: ex nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis; si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. quapropter sacramentum gratiae dat deus etiam per malos, ipsam uero gratiam non nisi per se ipsum uel per sanctos suos. et ideo remissionem peccatorum uel per se ipsum facit uel per illius columbae membra quibus ait: si cui dimiseritis dimittentur, si cui tenueritis tenebuntur. baptismum uero, quod est sacramentum remissionis peccatorum, quia nulli dubium est habere posse etiam homicidas qui in tenebris sunt usque adhuc, quia de cordibus eorum fraternum odium non exclusum est, siue nulla eis peccata dimissa sint, si non mutato in melius corde baptizati sunt, siue continuo dimissa redierint, per se ipsum quia dei est sanctum esse cognoscimus et, siue tradatur siue accipiatur a talibus, nullorum peruersitate uiolari siue intus siue foris.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
