Latin
Book 5
Augustine, De Baptismo 5.34
Unproofread scanNot analysed yet
Iam de templo dei et quomodo accipiendum sit: quotquot in Christo baptizati estrs Christum induistis, satis disseruisse me memini. neque enim auari templum dei sunt, cum scriptum sit: quae societas templo dei cum idolis? et auaritiam idolatriam esse testimonium Pauli Cyprianus adsumpserit. induunt autem homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando et usque ad uitae sanctificationem. adque illud primum et bonis et malis potest esse commune, hoc autem alterum proprium est bonorum et piorum. quapropter si baptisma esse sine spiritu non potest, habent et spiritum haeretici, sed ad perniciem, non ad salutem, sicut habuit Saul —nam per nomen Christi in spiritu sancto eiciuntur daemonia, quod et ille poterat qui erat extra ecclesiam, de quo discipuli domino suggesserunt —,sicut habent auari, qui tamen non sunt templum dei, quoniam quae societas templo dei cum idolis? si autem non habent auari spiritum dei et tamen habent baptisma, potest esse sine spiritu baptisma.