Latin
Book 5
Augustine, De Baptismo 5.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sane uerba ipsa Cypriani cum intueor, ammoneor quaedam multum necessaria dicere dirimendae huiusmodi quaestioni. nam si uiderint, inquit, iudicio et sententia nostra id decerni et statui, ut baptisma iustum et legitimum conputetur quod illic baptizantur, putabunt se ecclesiam quoque et cetera ecclesiae munera iuste et legitime possidere. non ait: 'putabunt se ecclesiae munera possidere', sed: 'iuste et legitime possidere.' nos autem baptismum eos non iuste et legitime possidere concedimus, non possidere autem non possumus dicere, cum sacramentum dominicum in euangelicis uerbis cognoscimus. baptismum ergo legitimum habent, sed non legitime habent. quisquis enim eum et in unitate catholica et eo digne uiuens habet, et legitimum et legitime habet, quisquis autem uel in ipsa catholica sicut palea commixta frumento uel extra sicut palea uento sublata habet, hunc baptismum legitimum quidem habet, sed non legitime; ita enim habet quemadmodum utitur. non autem legitime utitur qui eo utitur contra legem, quod facit omnis qui baptizatus perdite uiuit siue intus siue foris.