# De Baptismo 5.9

Augustine, De Baptismo, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.9

Quapropter sicut de lege dixit apostolus: bona. est lex, si quis ea legitime utatur, ita de baptismo recte dicere possumus: 'bonus est baptismus, si quis eo legitime utatur'. et sicut non faciebant tunc ut lex bona non esset aut ut omnino nulla esset qui ea non legitime utebantur, sic nullo modo facit ut baptismus bonus non sit aut ut omnino baptismus non sit, quisquis eo siue quia in haeresi siue quia in pessimis moribus uiuit non legitime utitur. et ideo cum uel ad unitatem catholicam uel ad uitam tanto sacramento dignam conuertitur, non aliud baptisma incipit habere legitimum, sed illud ipsum incipit habere legitime. nec remissio inreuocabilium peccatorum consequitur baptisma, nisi non solum legitimum, sed etiam legitime habeatur. nec tamen, si legitime non habebitur et peccata uel non remittentur uel remissa replicabuntur, propterea uel malum uel nullum erit in baptizato baptismi sacramentum. sicut enim ludas, cui buccellam tradidit dominus, non malum accipiendo sed male accipiendo locum in se diabolo praebuit, sic indigne quisque sumens dominicum sacramentum non efficit, ut quia ipse malus est malum sit aut quia non ad salutem accipit nihil acceperit. corpus enim domini et sanguis domini nihilominus erat etiam illis quibus dicebat apostolus: qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. non ergo quaerant in catholica haeretici quod habent sed quod non habent, id est finem praecepti, sine quo multa sancta haberi possunt, sed prodesse non possunt. finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. lauacri uero sacramentum non ut habeant, si iam eodem ipso quamuis in haeresi tincti sunt, sed ut salubriter habeant, ad catholicae unitatem ueritatemque festinent.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
