# De Baptismo 6.11

Augustine, De Baptismo, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.11

Caecilius a Bilta dixit: Ego unam baptismum in ecclesia sola: scio et extra ecclesiam nullum. hic erit unum, ubi spes nulla est et fides certa. sic enim scriptum est: una fides, una spes, unum baptisma, non aput haereticos, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi omnia per mendacium aguntur, ubi exorcizat daemoniacus, sacramentum interrogat cuius os et uerba cancer emittunt, fidem dat infidelis, ueniam delictorum tribuit sceleratus et in nomine Christi tinguit antichristus, benedicit a deo maledictus, uitam pollicetur mortuus, pacem dat inpacificus, deum inuocat blasphemus, sacerdotium administrat profanus, ponit altare sacrilegus. ad haec omnia accedit et illud malum, ut antistes diaboli audeat eucharistiam facere. aut qui illis adsistunt dicant haec falsa esse. de haereticis. ecce ad qualia cogitur ecclesia consentire et sine baptismo et uenia delictorum communicare conpellitur! quam rem, fratres, fugere ac uitare debemus et a tanto scelere nos separare et unum baptismum tenere quod soli ecclesiae a deo concessum est.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
