# De Baptismo 6.12

Augustine, De Baptismo, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.12

Ad haec respondeo, quoniam quisquis etiam intus confitetur se deum nosse, factis autem negat — quales sunt auari et inuidi et qui propter fraternum odium non meo, sed sancti Iohannis apostoli testimonio dicuntur homicidae —, et spem non habent, quia malam conscientiam gerunt, et perfidi sunt, quia non id agunt quod deo uouerunt, et mendaces, quia falsa profitentur, et daemoniaci, quia diabolo et angelis eius in suo corde praebent locum, et uerba eorum putredinem operantur, cum corrumpunt mores bonos per conloquia mala, et infideles sunt, quoniam quod deus talibus minatur inrident, et scelerati quia nefarie uiuunt, et antichristi, quia mores eorum Christe aduersantur, et a deo maledicti, quia ubique tales sancta scriptura execratur, et mortui, quia carent uita iustitiae, et inpacati, quia contrariis factis cum dei sermone confligunt, et blasphemi, quia per eorum perditos actus nomini christiano derogatur, et profani, quia ab illo dei sanctuario spiritaliter interiore seclusi sunt, et sacrilegi, quia in se ipsis templum dei male uiuendo corrumpunt, et antistites diaboli, quia fraudi et auaritiae quae est idololatria seruiunt. tales autem nonnullos; immo plurimos et apostolus Paulus et episcopus Cyprianus etiam intus esse testantur. cur ergo isti baptizant? cur etiam quidam, qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, et ab huiusmodi moribus non mutati baptizantur et quando mutantur non rebaptizantur? iam uero quod indignatur et dicit: ecce ad qualia cogitur, ecclesia consentire et. sine baptismo et uenia delictorum communicare conpellitur, nisi essent ceteri episcopi qui alios ad ista compellerent, non utique diceret. unde ostenditur illos etiam tunc ueriora sensisse, qui non recesserunt a pristina consuetudine quae postea concilii uniuersitate firmata est. quid est autem quod adiungit et dicit: quam rem, fratres, fugere ac uitare debemus et a tanto scelere nos separare? si enim hoc ita dicit, ut ista non faciat nec adprobet, alia res est; si autem, ut diuersa sentientes damnet et segreget prior, resistit uerbis Cypriani quibus ait: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes .

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
