# De Baptismo 6.15-17

Augustine, De Baptismo, 6.15 to 6.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.15

Polycarpo autem Adrumetino, quoniam dixit: qui haereticorum baptismum probant nostrum euacuant, respondemus: Si haereticorum est baptismus qui per haereticos datur, auarorum et homicidarum est qui intus a talibus datur. si' autem hoc istorum non est, nec illud illorum est, ac per hoc aput quoscumque sit Christi est. Nouatus a Thamugade quid fecerit dixit, non! autem aliquid adtulit, unde se ostenderet facere debuisse quod: fecit. nominauit enim testimonium scripturarum et decretum collegarum, sed non inde aliquid protulit quod considerare possemus.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
