Latin
6.19.1 to 6.19.11
Augustine, De Baptismo 6.19.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Nemesianus autem a Tubunis multa posuit testimonia scripturarum, sed pro sententia catholicae quam declarandam et conmendandam suscepimus multa locutus est nisi forte putandum est, quia non fidit in falsis qui fidit in spe rerum temporalium, sicut omnes auari adque raptores et qui saeculo non factis sed uerbis renuntiant, quales tamen intus et. baptizare et baptizari etiam Cyprianus est testis. ipsi sequuntur etiam aues uolantes, quia non adprehendunt quae concupiscunt. deserit autem uias uineae suae et a semita agelli sui errat et ingreditur per auia loca adque arida et terram destinatam siti, consequitur autem manibus infructuosa non haereticus tantum sed omnis qui male uiuit, quia omnis iustitia fructuosa est et omnis iniquitas infructuosa. qui uero aquam alienam de fonte extraneo bibunt, non haeretici tantum sunt, sed omnes qui non uiuunt secundum ea quae docet deus et uiuunt secundum ea quae docet diabolus. nam si de baptismo diceret, non diceret: nec de fonte extraneo biberis, sed: 'de fonte extraneo non te ablueris'. iam uero quod dominus ait: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei, quid eum adiuuet ad id quod putat omnino non uideo. aliud est enim 'omnis qui intrabit in regnum caelorum prius renascitur ex aqua et spiritu, quia nisi renatus fuerit ex aqua et spiritu non intrabit in regnum caelorum', quod dominus dixit et uerum est, aliud autem 'omnis qui nascitur ex aqua et spiritu intrabit in regnum caelorum', quod utique falsum est. nam et Simon ille magus natus erat ex aqua et spiritu et tamen non intrauit in regnum caelorum; sic fieri potest ut etiam haereticis contingat. aut si non nasci* tur ex spiritu nisi qui ueraci conuersione mutatur, omnes qui saeculo uerbis et non factis renuntiant non utique de spiritu, sed ex aqua sola nascuntur, qui tamen et intus teste Cypriano sunt.