Latin
6.26 to 6.27
Augustine, De Baptismo 6.26-27
Unproofread scanNot analysed yet
Nicomedes a Segermis dixit: Mea sententia haec est ut haeretici ad ecclesiam uenientes baptizentur, eo quod nullam foris aput peccatores remissionem peccatorum consequantur . Cui respondetur: Uniuersae ecclesiae catholicae sententia haec est, ut haeretici, quamuis in haeresi, iam Christi baptismo baptizati ad ecclesiam uenientes non baptizentur. si enim nulla est aput peccatores remissie peccatorum, nec intus peccatores peccata dimittunt et tamen ab eis baptizati non rebaptizantur.