Latin
Book 6
Augustine, De Baptismo 6.33
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc uerum est, sed non propterea uerum est quod adiungit: et ideo, inquit, haereticus baptizans est et uiuificandus, ne nos uiui mortuis communicemus. nonne mortui erant qui dicebant: manducemus et bibamus, cras enim morimur? —non credebant resurrectionem mortuorum —:qui ergo istorum conloquiis malis corrumpebantur et eos sequebantur, nonne pariter cum eis in foueam cadebant? et in eis tamen erant isti quibus scribebat apostolus iam baptizatis, nec tamen . ideo si corrigerentur denuo baptizarentur. nonne idem apostolus ait: sapere secundum carnem mors est? et utique secundum carnem sapiebant auari fraudatores raptores, inter quos gemebat ipse Cyprianus. quid ergo illi in unitate uiuenti oberant monui, aut quis dicat baptismum Christi quod tales haberent uel darent eorum iniquitatibus fuisse uiolatum?