Latin
Book 6
Augustine, De Baptismo 6.41
Unproofread scanNot analysed yet
Huic prope totidem uerbis ita responderi potest: (Homicidis aut nihil licet aut totum licet. si possunt baptizare, possunt et spiritum sanctum dare; si autem spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent spiritum sanctum, nec baptizare spiritaliter possunt. propterea censemus ab homicidis baptizatos uel homicidas baptizatos adque in melius non mutatos, cum se correxerint, baptizari.' at hoc non est uerum. qui enim odit fratrem suum homicida est, et tales nouerat intus Cyprianus, qui utique baptizabant. frustra ergo talia de baptizandis haereticis dicta sunt.