Latin
Book 6
Augustine, De Baptismo 6.52
Unproofread scanNot analysed yet
Huic respondetur: Non est baptismus haereticorum quem in haereticis probamus, sicut non est baptismus auarorum insidiosorum fraudatorum raptorum inuidorum quem in eis probamus. omnes quippe isti iniqui sunt, sed iustus est Christus, cuius in se sacramentum, quod ad ipsum adtinet, sua iniquitate non uiolant. alioquin posset alius dicere: 'qui iniquorum baptismum probant quid aliud quam iniquis communicant?' quod ipsi catholicae si quis obiceret, responderetur ei quod huic modo responsum est.