Latin
Book 6
Augustine, De Baptismo 6.54
Unproofread scanNot analysed yet
Huic simili tenore uerborum ita respondemus: 'Uiderint aut praesumptores aut fautores iniquorum: nos unum baptisma, quod non nisi ecclesiae nouimus, ubicumque inuentum quando possumus ad ecclesiam reuocamus. aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare quos ipse Christus dicit aduersarios suos esse?' omnibus quippe iniquis dicit: non noui uos: recedite a me qui operamini iniquitatem, et tamen cum baptizant non ipsi baptizant, sed ille de quo Iohannes dicit: ipse est qui baptizat.