Latin
Book 6
Augustine, De Baptismo 6.80
Unproofread scanNot analysed yet
Posset alius similiter dicere et similiter non uerum dicere: 'miror quod, cum omnes confiteantur unum esse baptismum, non omnes intellegant eiusdem baptismi unitatem. iustitia enim et iniquitas duae et diuersae res sunt. si iniqui 20 habent baptisma, iusti non habent; si autem iusti habent, iniqui habere non possunt. dubium autem non est iustos solos baptismum Christi possidere qui soli possideant et gratiam Christi et ueritatem\\ hoc certe falsum est illis quoque fatentibus. et illi quippe inuidi qui sunt ex parte diaboli et intus positi, 25 sicut dicit Cyprianus, adque apostolo Paulo notissimi baptismum habebant nec ad membra illius columbae quae in petra tuta est pertinebant.