# De Baptismo 6.86

Augustine, De Baptismo, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.86

Ex qua regula dicat haereticos peiores esse quam ethnicos nescio, cum dominus dicat: si neque ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. an etiam tali haereticus peior est? nihil resisto. non tamen propterea, quia ipse homo peior est ethnico, id est gentili adque pagano, sacramentum etiam Christi, si quod habet, uitiis eius moribusque miscetur et eadem permixtione corruptum perit. nam illi qui recedunt de ecclesia et fiunt haeresum non tantum sectatores sed etiam conditores, si iam baptizati recedunt, cum secundum istam regulam peiores sint ethnicis, habent tamen baptisma; nam si correcti redeant, non accipiunt quod, si amisissent, utique acciperent. potest ergo fieri ut aliquis peior sit ethnico et tamen in eo Christi sacramentum non solum sit, sed etiam non sit peius quam in homine sancto et iusto. etsi enim, quantum in illo homine est, non eum seruauit sed animo et uoluntate uiolauit, tamen, quantum ad ipsum adtinet sacramentum, et cum contemptore et repudiatore suo integrum inuiolatumque permansit. nonne Sodomitae ethnici erant, id est gentiles? peiores ergo erant Iudaei quibus dominus dicit: tolerabilius erit Sodomis in die iudicii quam uobis et quibus propheta dicit: iustificastis Sodoipam, id est (in conparatione uestra Sodoma iusta facta est.' numquid tamen ideo sacramenta diuina, quae aput Iudaeos erant, talia erant quales ipsi erant, quae dominus quoque ipse suscepit et ad ea celebranda leprosos quos mundauerat misit et ea Zacchariae ministranti angelus adstitit eumque in templo sacrificantem exauditum esse nuntiauit? haec eadem sacramenta et in bonis hominibus illius temporis erant et in malis peioribus quam sunt ethnici, quandoquidem in malitia Sodomitis praelati sunt, et tamen illa sacramenta erant in utrisque integra adque diuina.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
