Latin
Book 6
Augustine, De Baptismo 6.87
Unproofread scanNot analysed yet
Nam et ipsi gentiles si quid diuinum et rectum in doctrinis suis habere potuerunt, non inprobauerunt sancti nostri, quamuis illi per suas superstitiones et idolatriam et superbiam ceterosque perditos mores detestandi essent et, nisi corrigerentur, diuino iudicio puniendi. nam et Paulus apostolus . aput Athenienses, cum de deo quaedam diceret, perhibuit testimonium, quod quidam eorum tale aliquid dixerint, quod utique, si ad Christum uenirent, agnosceretur in eis, non inprobaretur, et sanctus Cyprianus talibus aduersus eosdem ethnicos utitur testibus. nam cum de magis loqueretur, quorum tamen, inquit, praecipuus Ostanes et formam ueri dei negat conspici posse et angelos ueros sedi eius dicit adsistere. in quod et Plato pari ratione consentit et unum deum seruans ceteros angelos uel daemonas dicit. Hermes quoque Trimegistus unum deum loquitur et eum inconprehensibilem adque inaestimabilem confitetur. si ergo isti uenissent ad percipiendam christianam salutem, non eis utique diceretur: <hoc malum habetis' uel 'falsum habetis,' sed plane merito diceretur: hoc uobis quamuis integrum et uerum nihil tamen prodesset, nisi ad Christi gratiam ueniretis.' si ergo in ipsis ethnicis potest aliquid diuinum inueniri recteque adprobari, quamuis eis salus adhuc a Christo praestanda sit, non oportet nos ita moueri, etiamsi peiores sint haeretici, ut quod in eis malum ipsorum est uelimus corrigere et quod in eis bonum Christi est nolimus agnoscere. sed iam ceteras huius concilii sententias pertractandas ab alio suscipiemus exordio.