Latin
Book 7
Augustine, De Baptismo 7.29
Unproofread scanNot analysed yet
Huic respondetur: Sic dicimus non licere haereticis baptizare quomodo dicimus non licere fraudatoribus baptizare. non enim haeretico tantum, sed peccatori, inquit, dicit dominus: ut quid enarras iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? huic utique 'dixit: si uidebas furem, concurrebas ei. quanto ergo illi peiores qui non cum furibus concurrebant, sed ipsi fundos insidiosis fraudibus rapiebant! sed non eis concurrebat Cyprianus, quamuis eos in catholica segete toleraret, ne simul eradicaretur et triticum. et tamen etiam ipsi quem dabant idem ipse baptismus erat, quia non ipsorum sed Christi erat. sicut ergo isti, quamuis in eis Christi baptismus agnoscatur, non sunt tamen excusati et defensi inlicita facientes et recte illos Christus aduersarios suos appellat, quia in talibus perseuerantes audituri sunt: recedite a me qui operamini iniquitatem —unde antichristi appellantur, quia Christo contrarii sunt, dum contra quod praecipit uiuunt —,ita et haeretici.