# De Baptismo 7.3.1-12

Augustine, De Baptismo, 7.3.1 to 7.3.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/7.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/7.3.1

Huic respondemus: Immo magis mirandum est et magna laude praedicandum, quod tantum isti dilexerint unitatem, ut, quos praeuaricatores ueritatis arbitrabantur, cum eis in unitate perseuerantes ab eis pollui non timerent. nam cum iste dixisset: illud mirandum est quod quidam nostri praeuaricatores ueritatis haereticis suffragantur et christianis aduersantur, uidebatur esse dicturus: 'propterea decernimus eis non esse communicandum.' non hoc dixit, sed ait: propterea decernimus haereticos baptizandos esse, seruans quod pacificus Cyprianus ante praestruxerat dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. cum ergo Donatistae nobis calumniantur et nos dicunt traditores, si quis existat uel Iudaeus uel paganus, qui lecto isto concilio et nos et ipsos secundum eorum regulas unitatis appellet praeuaricatores, uelim scire ad hoc tam graue crimen refutandum adque diluendum quomodo nobis agenda sit causa communis. isti eos dicunt traditores quos neque illo tempore conuincere potuerunt neque nunc possunt ostendere, et in eodem crimine ipsi esse potius ostenduntur. sed quid ad nos? de istis certe praeuaricatoribus quid dicemus? si enim nos quamuis falso propterea dicimur traditores, quia traditoribus nos in eadem communione successisse criminantur, praeuaricatoribus illis omnes successimus, quia nondum se ab unitate diuiserat pars Donati beati Cypriani temporibus. post passionem quippe eius quadraginta et quod excurrit annis peractis traditio codicum facta est, unde coeperunt appellari traditores. si ergo nos propterea traditores, quia ex traditoribus, sicut opinantur uel confingunt, exorti sumus, ab illis praeuaricatoribus utrique originem ducimus. non est enim quod dicatur non eis communicasse istos, quando suos illos uocant, quod concilium loquitur, quod ipsi maxime proferunt. quidam nostri, inquit, praeuaricatores ueritatis haereticis suffragantur. accedit et testimonium Cypriani satis demonstrantis, quod in eorum communione permanserit, dicendo: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
