Latin
7.34 to 7.36
Augustine, De Baptismo 7.34-36
Unproofread scanNot analysed yet
Irenaeus ab Ululis dixit: Si ideo ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse, haeresis maior est. Hoc modo dici potest: Si ideo ecclesia auarum non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse, auaritia maior est. hoc autem falsum est; ita ergo et illud. Donatus a Cibaliana dixit: Ego unam pael. esiam et unum baptismum eius noui. si est qui dicat esse aput haereticos baptismi gratiam, ante est ut ostendat et probet esse illic ecclesiam.