# De Baptismo 7.61-70

Augustine, De Baptismo, 7.61 to 7.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/7.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/7.61

Huic respondemus: Quare ergo potest ubi petra non est, sed harena est, cum ecclesia in petra, non in harena sit ? Alius Uictor ah Assuris dixit: Scriptum est quia deus unus est et Christus unus et ecclesia una et baptisma unum; quomodo illic baptizari aliquis potest, ubi deus et Christus et ecclesia non est? Quomodo potest et in harena illa ubi nec ecclesia est, quia in petra est, nec deus et Christus, quia non est ibi templum dei et Christi? Donatulus n Capse dixit: Et ego semper hoc sensi, ut haeretici qui nihil foris consecuti sunt, quando ad ecclesiam conuertuntur, bapti\\entur. Ad hoc respondetur: Nihil quidem foris consecuti sunt, sed ad salutem, non ad sacramentum. salus enim propria est bonis, sacramenta uero communia bonis et malis. Uerulus a Rusiccade dixit: Homo haereticus dare non potest quod non habet; multo magis schismaticus qui quod habuit amisit. lam ostendimus eos habere, quia non amittunt cum recedunt; non enim recipiunt cum redeunt. quapropter si propterea uidebantur dare non posse, quia putabantur non habere, intellegantur iam dare posse, quia intelleguntur et habere. Pudentianus a Cuiculi dixit: Nouitas episcopatus effecit, fratres dilectissimi, ut sustinerem quid maiores iudicarent. nam haereses nihil habere nec posse manifestum est. adque ita si qui ex eis uenerint baptixari aequissime statutum est. Sicut ergo superioribus responsum est, quos hic sustinebat quid iudicarent, sic et huic ipsi responsum esse intellegatur. Petrus ab Hippone Zarito dixit: Cum baptisma unum sit in catholica ecclesia, manifestum est non posse extra ecclesiam baptixari. et ideo in haeresi tinctos siu-e in schismate uenientes ad ecclesiam censeo baptixari oportere.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
