Latin
7.90 to 7.92
Augustine, De Baptismo 7.90-92
Unproofread scanNot analysed yet
Litteus a Gemellis dixit: Caecus caecum si ducat, ambo in foueam cadunt. cum ergo haereticos constet non posse inluminare quemquam utpote caecos, baptisma eorum non ualet. Nec nos dicimus ualere ad -salutem quamdiu haeretici sunt, sicut et illis homicidis quamdiu fratres oderunt. nam et ipsi in tenebris sunt et si quis eos sequitur, simul in foueam cadunt; nec ideo tamen baptismum uel non habent uel non tradunt. Natalis ab Oea dixit: Tam ego praesens quam Pompeius Sabratensis quam etiam Dioga Leptimagnensis qui mihi mandauerunt corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod et collegae nostri, quod haeretici communicationem habere nobiscum, non possunt, nisi ecclesi-astieo baptismo baptismo fuerint.