Latin
7.94 to 7.96
Augustine, De Baptismo 7.94-96
Unproofread scanNot analysed yet
Iunius a Neapoli dixit: Ab eo quod semel censuimus non recedo, baptizati uenientes ad ecclesiam baptixemus. Hic quia nullam rationem uel testimonium scripturarum adtulit, diu nos tenere non debet. Cyprianus a Karthagine dixit: Meam sententiam plenissime exprimit epistula, quae ad Iubaianum collegam nostrum scripta est, haereticos secundum euangelicam et apostolicam contestationem aduersarios Christi et antichristos appellatos, quando ad ecclesiam uenerint, unico ecclesiae baptismo baptizandos esse, ut possint fieri de aduersariis amici et de antichristis christiani.