# De Beata Vita 11

Augustine, De Beata Vita, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-beata-vita/11

Quid illud ? inquam, conceditis omnem, qui beatus non sit, miserum esse? — Non dubitauerunt. — Omnis igitur, inquam, qui quod uult non habet, miser est. — Placuit omnibus. — Quid ergo sibi homo conparare debet, ut beatus sit ? inquam; forte enim etiam hoc isti nostro conuiuio subministrabitur, ne Licenti auiditas neglegatur; nam id, opinor, ei conparandum est, quod cum uult habet. — Manifestum esse dixerunt. — Id ergo, inquam, semper manens nec ex fortuna pendulum nec ullis subiectum casibus esse debet. nam quidquid mortale et caducum est, non potest a nobis, quando uolumus et quamdiu uolumus, haberi. — Adsentiebantur omnes. sed Trygetius: Sunt, inquit. multi fortunati, qui eas ipsas res fragiles casibusque subiectas tamen iucundas pro hac uita cumulate largeque possideant nec quicquam illis eorum quae uolunt desit. — Cui ego: Qui timet. inquam, uideturne tibi beatus esse? — Non uidetur, inquit. — Ergo quod amat quisque si amittere potest. potestne non timere? — Non potest, inquit. — Amitti autem possunt illa fortuita. non igitur hoc qui amat et possidet, potest ullo modo beatus esse. — Nihil repugnauit. hoc loco autem mater: Etiamsi securus sit, inquit, ea se omnia non esse amissurum, tamen talibus satiari non poterit. ergo et eo miser, quo semper est indiguus. — Cui ego: Quid, si, inquam. his omnibus abundans rebus atque circumfluens cupiendi modum sibi statuat eisque contentus decenter iucundeque perfruatur, nonne tibi uidetur beatus? — Non ergo, inquit, illis rebus, sed animi sui moderatione beatus est. — Optime. inquam, nec huic interrogationi aliud nec abs te aliud debuit responderi. ergo nullo modo dubitamus, si quis beatus esse statuit, id eum sibi conparare debere, quod semper manet nec ulla saeuiente fortuna eripi potest. — Hoc, inquit Trygetius, iam dudum consensimus. - Deus, inquam, uobis aeternus esse semper manens uidetur? — Hoc quidem, inquit Licentius, ita certum est. ut interrogatione non egeat, ceterique omnes pia deuotione concinuerunt. — Deum igitur, inquam, qui habet, beatus est.

---

Augustine, De Beata Vita, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa034/stoa0040.stoa034.opp-lat1.xml.
