# De Beata Vita 16

Augustine, De Beata Vita, 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-beata-vita/16

Sed cum his uerbis eum iocantes quasi ad uescendam particulam suam prouocamus, animaduerti ceteros rei totius ignaros et scire cupientes, quid inter nos solos tam iucunde ageretur, sine risu nos intueri. qui mihi prorsus similes uisi sunt — quod plerumque solet- his, qui cum epulantur inter auidissimos rapacissimosque conuiuas, a rapiendo uel grauitate sese abstinent uel pudore terrentur. et quia ego inuitaueram et magni cuiusdam hominis personam atque, ut totum explicem, ueri hominis etiam in illis l'pulis inuitatorem sustinere docuisti, commouit me illa inaequalitas mensae nostrae et discrepantia. adrisi matri. atque illa liberrime, quod minus habebant, quasi de suo cellario promendum imperans: Iam dic uobis, inquit, et redde, qui sint isti Academici et quid sibi uelint. — Cui breuiter cum exposuissem aperteque ita, ut nemo illorum ignarus abscederet: Isti homines, inquit, caducarii sunt — quo nomine uulgo apud nos uocantur, quos comitialis morbus subuertit — et simul surrexit, ut abiret. atque hic omnes laeti ac ridentes interposito fine discessimus.

---

Augustine, De Beata Vita, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa034/stoa0040.stoa034.opp-lat1.xml.
