# De Beata Vita 17

Augustine, De Beata Vita, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-beata-vita/17

Postridie autem, cum item post prandium sed aliquanto quam pridie serius idem ibidemque consedissemus: Tarde, inquam, uenistis ad conuiuium; quod uobis non cruditate accidisse arbitror, sed paucitatis ferculorum securitate, quod non tam mature adgrediendum uisum est, quod cito uos peresuros putastis. non multum enim reliquiarum credendum erat remansisse, ubi die ipso atque sollemnitate exiguum repertum erat. fortasse recte. sed quid uobis praeparatum sit, ego quoque uobiscum nescio. alius est enim, qui omnibus cum omnes tum maxime tales epulas praebere non cessat, sed nos ab edendo uel inbecillitate uel saturitate uel negotio plerumque cessamus; quem manentem in hominibus beatos eos facere inter nos heri, nisi fallor, pie constanterque conuenerat. nam cum ratio demonstrasset eum beatum esse, qui deum haberet, nec huic quisquam uestrum sententiae restitisset, quaesitum est, quid uobis uideretur deum habere. de qua re, si bene memini, tres sententiae dictae sunt. nam partim placuit deum habere illum, qui ea faceret quae deus uellet; quidam autem dixerunt quod is deum haberet, qui bene uiueret; reliquis uero in eis deus esse uisus est, in quibus inmundus qui appellatur spiritus non est.

---

Augustine, De Beata Vita, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa034/stoa0040.stoa034.opp-lat1.xml.
